Tempore Adventus

Permalink 0

Chorał Gregoriański

Tekst Pieśni: Tempore Adventus

CREATOR alme siderum,
aeterna lux credentium,
Iesu, Redemptor omnium,
intende votis supplicum.

Qui daemonis ne fraudibus
periret orbis, impetu
amoris actus, languidi,
mundi medela factus es,

Commune qui mundi nefas
ut expiares, ad crucem
e Virginis sacrario
intacta prodis victima.

Cuius potestas gloriae,
Nomenque cum primum sonat,
et caelites et inferi
tremente curvantur genu.

Te, deprecamur ultimae
magnum diei Iudicem,
armis supernae gratiae
defende nos ab hostibus.

Virtus, honor, laus, gloria
Deo Patri cum Filio,
Sancto simul Paraclito,
in saeculorum saecula.

Nuty Tempore Adventus:

Nuty Tempore Adventus

Nuty Tempore Adventus

Adventus Nuty

Przykłady wykonań:


CREATOR ALME SIDERUM, Gregoriano, Inno Avvento, Giovanni Vianini, Milano, It.


Enrico Correggia – Missa in tempore Adventus et Quadragesimae – Kyrie

Przejdź do działu:

Chorał Gregoriański

Chorał Gregoriański

No Comments Yet.

Leave a Reply

Twój adres email nie zostanie opublikowany. Pola, których wypełnienie jest wymagane, są oznaczone symbolem *