In festis nativitatis domini

Permalink 0

Chorał Gregoriański

Tekst i Nuty Pieśni: In festis nativitatis domini

Jesu, Redemptor omnium,
Quem lucis ante originem
Parem paternæ gloriæ
Pater supremus edidit.
Tu lumen, et splendor Patris,
Tu spes perennis omnium,
Intende quas fundunt preces
Tui per orbem servuli.
Memento, rerum Conditor,
Nostri quod olim corporis,
Sacrata ab alvo Virginis
Nascendo, formam sumpseris.
Testatur hoc præsens dies,
Currens per anni circulum,
Quod solus e sinu Patris
Mundi salus adveneris.

Hunc astra, tellus, æquora,
Hunc omne quod cœlo subest,
Salutis Auctorem novæ
Novo salutat cantico.
Et nos, beata quos sacri
Rigavit unda sanguinis;
Natalis ob diem tui
Hymni tributum solvimus.
Jesus, tibi sit gloria,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre, et almo Spiritu
In sempiterna sæcula.

In festis nativitatis domini

In festis nativitatis domini

Przykłady wykonań: Jesu, Redemptor Omnium


Jesu, Redemptor Omnium – The Trojan Men


Marcel Dupré – II. Jesu Redemptor Omnium

Przejdź do działu:

Chorał Gregoriański

Chorał Gregoriański

No Comments Yet.

Leave a Reply

Twój adres email nie zostanie opublikowany. Pola, których wypełnienie jest wymagane, są oznaczone symbolem *