Modlitwy po Łacinie

Permalink 0

Łacina to język, na którym ukształtował się Kościół Katolicki. Do XVIII wieku łacina była używana powszechnie w Europie jako język komunikacji międzynarodowej, nauki, kultury i sztuki. W Polsce była językiem urzędowym do rozbiorów. Liturgię Kościoła katolickiego sprawowano niemal wyłącznie po łacinie aż do Soboru Watykańskiego II. Prezentuję tutaj najważniejsze katolickie modlitwy po łacinie wraz z ich wykonaniem – zapraszam do nauki:

Modlitwy po Łacinie

Modlitwy po Łacinie

Znak Krzyża po łacinie

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

Ojcze Nasz po łacinie

„Pater Noster”

Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.

Zdrowaś Maryjo po łacinie

„Ave Maria”

Ave Maria, gratia plena, Dominus Tecum, benedicta Tu in mulieribus et benedictus fructus ventris Tui, Jesus. Sancta Maria, Mater Dei ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae. Amen.

Chwała Ojcu po łacinie

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Pod Twoją obronę po łacinie

„Sub Tuum Praesidium”
Sub Tuum praesidium configimus sancta Dei Genitrix, nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus nostris, sed a periculis cunctis libera nos semper, Virgo gloriosa et benedicta. Domina nostra, Mediatrix nostra, Advocata nostra, Consolatrix nostra. Tuo Filio nos reconcilia, tuo Filio nos commenda, tuo Filio nos repraesenta.

Skład Apostolski po łacinie

Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae,
et in Iesum Christum, Filium Eius unicum, Dominum nostrum,
qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine,
passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus,

descendit ad ínferos, tertia die resurrexit a mortuis,
ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis,
inde venturus est iudicare vivos et mortuos.
Credo in Spiritum Sanctum,
sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem,
remissionem peccatorum,
carnis resurrectionem,
vitam aeternam.
Amen.

Modlitwa do Anioła Stróża po łacinie

ORATIO AD ANGELUM CUSTODEM
Angele Dei, qui custos es mei, me, tibi commissum pietate superna, illumina, custodi, rege et guberna.
Amen.

Spowiedź Powszechna po łacinie

Confiteor Deo omnipotenti, beatæ Mariæ semper Virgini, beato Michaeli Archangelo, beato Ioanni Baptistæ, sanctis Apostolis Petro et Paulo, omnibus Sanctis, et vobis, fratres: quia peccavi nimis cogitatione, verbo et opere: mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa. Ideo precor beatam Mariam semper Virginem, beatum Michaelem Archangelum, beatum Ioannem Baptistam, sanctos Apostolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et vos, fratres, orare pro me ad Dominum Deum nostrum

Dziesięć Przykazań po łacinie

Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis.
1. Non habebis deos alienos in conspectu meo. Non facies tibi sculptile nec similitudinem omnium, quae in caelo sunt desuper et quae in terra deorsum et quae versantur in aquis sub terra. Non adorabis ea et non coles: Ego enim sum Dominus Deus tuus, Deus aemulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his, qui oderunt me, et faciens misericordiam in multa milia diligentibus me et custodientibus praecepta mea.
2. Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra, quia non erit impunitus, qui super re vana nomen eius assumpserit.
3. Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus. Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua. Septimus dies sabbatum est Domino Deo tuo. Non facies in eo quidquam operis tu et filius tuus et filia, servus et ancilla et bos et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus tuus, qui est intra portas tuas, ut requiescat servus tuus et ancilla tua sicut et tu. Memento quod et ipse servieris in Aegypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento: idcirco praecepit tibi, ut observares diem sabbati.
4. Honora patrem tuum et matrem, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.
5. Non occides.
6. Neque moechaberis.
7. Furtumque non facies.
8. Nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
9. Nec concupisces uxorem proximi tui.
10. Nec desiderabis domum proximi tui, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum et universa, quae illius sunt.

No Comments Yet.

Leave a Reply

Twój adres email nie zostanie opublikowany. Pola, których wypełnienie jest wymagane, są oznaczone symbolem *