Mittit ad Virginem

Permalink 0

Tekst Pieśni: Mittit ad Virginem

Pieśń ta czyli Proza Adwentowa,
śpiewa się na Roratach przed Ewangeliją;
a po każdej jej strofie, lud wszystek śpiewa
jedną strofę Pieśni: Zdrowaś bądź Maryja.

Mittit ad Virginem non quemvis Angelum:
sed fortitudinem suum Archangelum,
amator hominis,

Fortem expediat pro nobis nuntium:
naturæ faciat ut præjudicium,
in partu Virginis.

Naturam superet natus Rex gloriæ:
regnet et imperet, et zymascoriæ
tollat de medio.

Superbientium terat fastigia:
cola sublimium calcet vi propria,
potens in prælio.
Foras ejiciat mundanum pricipem:
Matremque faciat secum participem,
Patris imperii.

Exi qui mitteris hæc dona dicere:
revela veteris velamen literæ,

virtute nuntii.

Accede nuntia, dic ave cominus:
dic plena gratia, dic tecum Dominus
et dic ne timeas.

Virgo suscipias Dei depositum:
in quo perficias castum propositum
et votum teneas.
Audit et suscipit puella nuntium:
credit et concipit et parit filium,
sed admirabilem.

Consiliarium humani generis:
et Deum fortium et patrem posteris,
in fide stabilem.

Qui nobis tribuat pecati veniam:
reatus deleat et donet patriam
in arce siderum.
Amen.


Przejdź do: Pieśni Adwentowe
Pieśni na Adwent

Pieśni na Adwent

No Comments Yet.

Leave a Reply

Twój adres email nie zostanie opublikowany. Pola, których wypełnienie jest wymagane, są oznaczone symbolem *