Infinitae bonitatis

Permalink 0

Tekst Kolędy: Infinitae bonitatis

Infinitæ bonitatis,
Et immensæ Majestatis,

Scenam recludit præscipium.
Hic amor riget, Hic ignis friget,
Hic Deus jacet, Hic verbum lacet,
Hic immortalis nascitur mortalis.

Pennis venti qui portatur,
Hic a ventis flagellatur,
Lux vera, nocte obruitur.
Soles gemelli — Fluunt ocelli,
Amore plenæ — Diffluunt genæ,
Artus tenelli — Trepidant Puelli.

Quem nec ampla terræ castra,
Nec cœlorum ambiunt astra,
Parvis contegitur fasciolis:
Pro Cœli aula — Vilis est caula,
Illustre tectum — Nix tegit lectum,
Patens rigori — Pervium furori.

Orbem terræ qui creavit,
Cœli molem qui fundavit,
Non habet locum in diversorio.
Cui cœlum sedes — Non habet ædes;
Qui nos amænat — Qui nos serenat,

Flet sub acerbis — Boreæ procellis.

Egredimini de duris,
Obstinati cordis muris,
Filiæ Sion egredimini!
Videt bellum – Regem Puellum,
Cui sella gramen – Cui thronus stramen,
Cui misellus – Servus est asellus.

O mi Jesu! o meorum
Prima vena gaudiorum:
O Angelorum lætitia!
O mi amator! – O sospitator!
Tune miselle – Rex es Puelle?
Tune Creator – Cœli Imperator?

O immensæ charitatis,
Inexhaustæ bonitatis
Tuæ, mi Jesu! quis est numerus?
Quis te amor angit? – Quis te ignis tangit?
O mundi lumen! – O Cœli Numen!
Salutis author – Patrone et fautor.

O cunabula! o fœnum!
O præsepe Deo plenum!
O Virgo Parens! o Puellule!
Puelle nate – Deus incarnate,
Hic ignis crescit – Cor emollescit,
Pectus liquescit – Amor obstupescit.

No Comments Yet.

Leave a Reply

Twój adres email nie zostanie opublikowany. Pola, których wypełnienie jest wymagane, są oznaczone symbolem *