Via Crucis

Permalink 0

Tekst Pieśni: Via Crucis

1. Stabat Mater dolorósa
iuxta crucem lacrimósa,
dum pendébat Fílius.

Statio I (prima)
Christus condemnatur ad mortem.

V. Adoramus Te Christe et benedicimus Tibi.
R. Quia per sanctam Crucem tuam redemisti mundum.

Pater noster, etc.
Ave Maria, etc.
Gloria Patri, etc.

V. Miserere nostri, Domine.
R. Miserere nostri.
V. Fidelium animae, per misericordiam Dei, requiescant in pace.
R. Amen.

2. Cuius ánimam geméntem,
contristátam et doléntem
pertransívit gládius.

3. O quam tristis et afflícta
fuit illa benedícta,
mater Unigéniti!

4. Qua marébat et dolébat,
pia Mater, dum vidébat
Nati poenas íncliti.

5. Quis est homo qui non fleret,
Matrem Christi si vidéret
tanto supplício?

6. Quis non posset contristári,
piam Matrem contemplári
doléntem cum Fílio?

7. Pro peccátis suae gentis
vidit Iesum in torméntis,
et flagéllis súbditum.

8. Vidit suum dulcem Natum

moriéndo desolátum,
dum emísit spíritum.

9. Eia, Mater, fons amóris
me sentíre vim dolóris fac,
ut tecum lúgeam.

10. Fac ut árdeat cor meum
in amándo Christum Deum,
ut sibi compláceam.

11. Sancta Mater, istud agas,
Crucifíxi fige plagas
cordi meo válide.

12. Tui Nati vulneráti,
tam dignáti pro me pati,
poenas mecum divide.

13. Fac me tecum pie flere,
Crucifíxo condolére,
donec ego víxero.

14. Iuxta crucem tecum stare,
ac me tibi sociáre
in planctu desídero.

15. Quando corpus moriétur,
fac ut ánima donétur
Paradísi glória. Amen.

V. Adoramus Te Christe et benedicimus Tibi.
R. Quia per sanctam Crucem tuam redemisti mundum.
V. Ora pro nobis, Virgo dolorosissima.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

V. Oremus pro Pontifice nostro N.
R. Dominus conservet eum et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum ejus.
V. Oremus pro fidelibus defunctis.
R. Requiem aeternam dona eis, Domine,
et lux perpetua luceat eis.

Oremus. – Respice, quaesumus, Domine, super hanc familiam tuam, pro qua Dominus noster Iesus Christus non dubitavit manibus tradi nocentium et crucis subire tormentum.

Wykonanie Utworu: Via Crucis

No Comments Yet.

Leave a Reply

Twój adres email nie zostanie opublikowany. Pola, których wypełnienie jest wymagane, są oznaczone symbolem *